Aperçu du sujet
TEXTE : QUE PEUT LA POESIE FACE AUX ARMES ? Dans cette bucolique, Lycidas rencontre le berger Moeris, qui est affligé car son maître, Ménalque, et lui-même ont été chassés de leurs terres. Lycidas et Moeris déplorent cette situation, d’autant plus que Ménalque est un grand poète, comme en témoignent
TEXTE : QUE PEUT LA POESIE FACE AUX ARMES ? Dans cette bucolique, Lycidas rencontre le berger Moeris, qui est affligé car son maître, Ménalque, et lui-même ont été chassés de leurs terres. Lycidas et Moeris déplorent cette situation, d’autant plus que Ménalque est un grand poète, comme en témoignent les quelques vers récités par les deux bergers. LYCIDAS 1 Quo te, Moeri, pedes ? An, quo via ducit, in urbem ? MOERIS O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret : “Haec mea sunt ; veteres migrate coloni.” 5 Nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat, hos illi (quod nec vertat bene !) mittimus haedos. LYCIDAS Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique jugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos, 10 omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. MOERIS Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias1 dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites 15 ante sinistra2 cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. LYCIDAS Heu ! Cadit in quemquam tantum scelus ? Heu ! Tua nobis paene simul tecum solacia rapta, Menalca ? Quis caneret Nymphas ? Quis humum florentibus herbis 20 spargeret, aut viridi fontis induceret umbra ? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras ? "Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas; et potum pastas age, Tityre, et inter agendum 25 occursare capro (cornu ferit ille) caveto." 1 Chaonias columbas : les colombes de la forêt de Dodone ; elles passaient pour prédire l’avenir. 2 Sinistra : sinistra cornix. 2/6 12LALIPO1 MOERIS Immo haec quae Varo3, necdum perfecta, canebat : "Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae4, cantantes sublime ferent ad sidera cycni." LYCIDAS 30 Sic tua Cyrneas5 fugiant examina taxos6, sic cytiso pastae distendant ubera vaccae, incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides7 ; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores: sed non ego credulus illis ; 35 nam neque adhuc Vario8 videor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. MOERIS Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse ; neque est ignobile carmen : "Huc ades, o Galatea : quis est nam ludus in undis ? 40 Hic ver purpureum,