Aperçu du sujet
Œuvre au programme : Pétrone, Satiricon, « Le festin chez Trimalcion ». TEXTE La fin du festin. En colère contre sa femme Fortunata, Trimalcion s’est lancé dans un ultime monologue, dans lequel il raconte son parcours personnel. « Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum —
Œuvre au programme : Pétrone, Satiricon, « Le festin chez Trimalcion ». TEXTE La fin du festin. En colère contre sa femme Fortunata, Trimalcion s’est lancé dans un ultime monologue, dans lequel il raconte son parcours personnel. « Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum — et tunc erat contra aurum — misi Romam. Putares me hoc jussisse : omnes naves naufragarunt. Factum, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse ? Non 5 mehercules mi haec jactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci majores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit : omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc 10 fuit peculii mei fermentum. Cito fit quod di volunt. Uno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo, jumenta ; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habet, manum de tabula : sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Et sane nolente me 15 negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram ; ab acia et acu mi omnia exposuit ; intestinas meas noverat ; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse. 20 Rogo, Habinna — puto, interfuisti — : ʺTu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricasʺ et — quid vobis non dixerim ? — etiam nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos 25 Apuliae jungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi 19LALIAN1 Page 2 sur 8 hanc domum. Ut scitis, casula erat ; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae hujus sessorium, ostiarii cellam perbonam ; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit 30 hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite, mihi : assem habeas, assem valeas